5860. Spiritus qui apud hominem sunt, etiam induunt ejus persuasiones qualescumque sint, quod a multa experientia testatum mihi factum est; ita induunt persuasiones hominis in rebus non modo civilibus et moralibus, sed etiam in spiritualibus quae sunt fidei; inde constare potest quod spiritus apud illos qui in haeresibus sunt, in fallaciis et illusionibus quoad vera fidei et in falsis, in similibus sint, nec inde unguem discedant; causa quod ita, est ut homo in suo libero sit, nec ab aliquo proprio spiritus turbetur.