Arcana Coelestia (Elliott) n. 5849

Previous Number Next Number See English 

5849. Bini illi spiritus qui adjuncti sunt homini, faciunt ut communicatio sit cum inferno, et bini illi angeli faciunt ut communicatio sit cum caelo; homo absque communicatione cum caelo et inferno ne quidem momento vivere posset; si {1}communicationes illae auferrentur, caderet homo mortuus sicut stipes, nam tunc auferretur nexus cum Primo {2}Esse, hoc est, cum Domino. Hoc quoque mihi per experientiam ostensum est; removebantur paulum spiritus apud me, et tunc secundum remotionem quasi exspirare coepi, et quoque exspiravissem nisi remissi fuissent. (s)Sed scio quod pauci credant quod aliquis spiritus sit {3}apud se, immo quod aliqui spiritus sint; ex causa praecipue quod hodie nulla fides quia nulla charitas, inde nec creditur quod infernum sit, immo nec quod caelum, consequenter non vita post mortem; altera causa est quia oculis suis non vident spiritus, dicunt enim, `Si viderem, crederem; quod video, id est; quod autem non video, non scio an sit': cum tamen sciunt aut scire possunt quod oculus hominis tam hebes et crassus sit ut ne quidem videat exstantiora quae in ultima natura, quod patet (c)a vitris artificialibus per quae talia apparent; quomodo tunc videre poterit quae sunt intra naturam etiam puriorem ubi sunt spiritus et angeli; hos {4}homo non videre potest nisi {5}oculo interni sui hominis, {5}ille enim {5}est accommodatus talibus videndis; sed hujus oculi visus non aperitur homini cum est in mundo, ex pluribus causis. Ex his constare potest quantum fides hodierna distat a fide antiqua, fides antiqua fuit quod unusquisque homo haberet apud se suum angelum.(s) @1 communicatio illa auferretur$ @2 Vitae$ @3 prope ipsum$ @4 nemo$ @5 all plural$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church