5844. `Quia quomodo ascendam ad patrem meum, et puer non ille cum me': quod significet quod bonum spirituale e naturali absque vero interiore, constat ex repraesentatione `Israelis' qui hic est pater, quod sit bonum spirituale e naturali, de qua prius; et ex repraesentatione `Benjaminis' qui hic est `puer', quod sit verum interius, de qua mox supra n. 5843.