5842. `Et nunc maneat quaeso servus tuus loco pueri servus domino meo': quod significet submissionem, constat ex eo quod `offerre se servum loco alterius' sit privare se libero ex proprio, et se prorsus alteri submittere. Per haec verba significatur submissio naturalis seu externi hominis sub interno; cum enim bonum ibi {1} se submittit, ipsa vera ibi se submittunt, nam vera sunt boni. @1 i quod Jehudah$