Arcana Coelestia (Elliott) n. 5806

Previous Number Next Number See English 

5806. `Et relictus ille solus matri suae': quod significet quod id verum solum Ecclesiae, constat ex repraesentatione `Benjaminis' qui hic est `qui solus relictus', quod sit verum novum, de qua mox supra n. (x)5804; et (c)a significatione `matris' quod sit Ecclesia, de qua n. 289, 2691, 2717, (x)5581. Cum hoc quod id verum quod hic `Benjamin' repraesentat, et describitur {1} supra n. 5804, sit solum verum Ecclesiae, ita se habet: hoc verum est id verum quod ex bono spirituali quod `Israel', et quod repraesentat `Benjamin cum apud patrem', at adhuc interius verum cum apud Josephum; illud verum quod Benjamin apud patrem suum repraesentat et vocatur verum novum, {2} est quod solum facit hominem ut sit Ecclesia, nam in hoc vero seu in illis veris est vita a bono, hoc est, homo qui in veris fidei est ex bono, is est Ecclesia, non autem homo qui in veris fidei est et non in bono charitatis, vera enim apud hunc mortua sunt, tametsi {3}fuissent eadem vera; inde constare potest quomodo se habet cum hoc quod id verum solum Ecclesiae sit. @1 i mox$ @2 i hoc verum$ @3 A d forent, i sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church