Arcana Coelestia (Elliott) n. 5798

Previous Number Next Number See English 

5798. `Et {1}non accendatur ira tua in servum tuum': quod significet ne avertat se, constat a significatione `irae' quod sit aversio, de qua n. 5034, qui enim irascitur, is se avertit, nam non cogitat sicut alter sed in illo statu contra illum; quod `ira' sit aversio, patet {2} a pluribus locis in Verbo, imprimis ab illis ubi tribuitur Jehovae seu Domino ira et excandescentia, per quam significatur aversio; non quod Jehovah seu Dominus se usquam avertat sed quod homo, et cum (t)homo se avertit, apparet ei sicut Dominus, nam non auditur; secundum apparentiam (t)ita loquitur Verbum. Et quia `ira' est aversio, est etiam oppugnantia contra bonum et verum a parte illorum qui se averterunt; a parte autem illorum qui se non averterunt, non est oppugnantia sed repugnantia quia aversatio mali et falsi: quod `ira' sit oppugnantia, n. 3614 ostensum est; [2] quod etiam sit aversio, {3}et quoque poena cum oppugnant bonum et verum, patet ab his locis: apud Esaiam, Vae statuentibus statuta iniquitatis, . . . infra vinctum et infra occisos cadent; in omni tamen hoc non revertetur ira Ipsius. . . . Vae Asshuri, virga irae meae, . . . contra gentem hypocriticam mittam illum, et contra populum excandescentiae mandabo illum; . . . ille non rectum cogitat, et cor ejus non rectum meditatur, x [1,] 4-7;

`ira et excandescentia' pro aversione et oppugnantia a parte hominis, punitio tunc et non auditio apparet sicut ira; et quia a parte hominis, dicitur `vae statuentibus statuta iniquitatis; ille non rectum cogitat, et cor ejus non rectum meditatur': [3] apud eundem, Jehovah cum vasis irae Suae ad perdendum omnem terram; . . . ecce {4}dies Jehovae venit crudelis, indignatione, excandescentia et ira, ad ponendum terram in vastitatem, ut peccatores ejus perdat ex ea. . . . Commovebo caelum, et commovebitur terra e loco suo, in indignatione Jehovae Zebaoth, et in die excandescentiae irae {5}Ipsius, xiii 5, 9, 13;

`caelum et terra' ibi pro Ecclesia quae quia averterat se a vero et bono, describitur vastatio et exitium ejus per `indignationem, iram et excandescentiam Jehovae', cum tamen est prorsus contrarium, nempe quod homo qui in malo, indignetur, irascatur, et excandescat, tum opponat se contra bonum et verum, poena quae ex malo {6}, tribuitur Jehovae propter apparentiam; alibi {7}passim in Verbo ultimum tempus Ecclesiae {8}et ejus exitium vocatur `dies irae Jehovae': [4] apud eundem, Fregit Jehovah baculum impiorum, virgam dominantium, percuties populos {9}in furore, plaga non curabili, dominans cum ira gentibus, xiv 5, 6;

similiter {10}hic, se habet hoc sicut facinorosus qui ex lege punitur, quod tribuat regi seu judici, non sibi, malum poenae: apud eundem, Jacob et Israel, quia non voluerunt in viis Jehovae ambulare, nec audiverunt legem Ipsius, effudit super illum {11}excandescentiam irae, et violentiam belli, xlii 24, 25:

apud Jeremiam, Pugnabo Ego contra vos in manu extensa, et brachio forti, et in ira, et in excandescentia, et in fervore magno. . . . Ne exeat sicut ignis furor Meus, et ardeat et non exstinguatur, propter malitiam operum vestrorum, xxi 5, 12;

[5] hic `furor, ira, fervor magnus' non aliud sunt quam mala poenae propter aversionem et oppugnantiam contra bonum et verum. Ex lege Divina omne malum secum habet poenam, et quod mirum, in altera vita malum et poena cohaerent; ut primum enim infernalis spiritus malum supra solitum facit, adsunt spiritus punitores et puniunt, et hoc absque advertentia {12}; (m)quod sit malum poenae propter aversionem, patet, nam dicitur `propter malitiam operum vestrorum:(n) apud Davidem, Misit in eos excandescentiam irae Suae, indignationem, et furorem, et angustiam, et immissionem angelorum malorum. Direxit viam irae Suae, non prohibebat a morte animam eorum, Ps. (x)lxxviii 49, 50;

videantur etiam Esai. xxx 27, 30, xxxiv 2, (x)xlvii 3, 6, liv 8, lvii 17, lxiii 6, lxvi 15, Jer. iv 8, vii 20, xv 14, xxxiii 5, Ezech. v 13, 17, Deut. ix (x)11-19, xxix 19, 20, 22, 23, [A.V. 20-24], Apoc. xiv 9, 10, xv 7; [6] `{13}excandescentia, ira, indignatio, furor' etiam (t)his in locis pro aversione, oppugnantia et inde poena; quod poena aversionis et oppugnantiae tribuatur Jehovae seu Domino, et dicatur ira, excandescentia et furor apud Ipsum, est quia gens ex Jacobo tenenda erat in repraesentativis Ecclesiae solum externis, in quibus teneri non potuit nisi {14} per timorem et terrorem pro Jehovah, et {15}nisi credidisset quod ex ira et excandescentia (t)illis malum faceret; qui in externis sunt absque interno, nusquam aliter ad externa facienda possunt adduci, nihil enim interius est quod obligat; etiam simplices intra Ecclesiam {16}nec aliter ex apparentia capiunt quam quod Deus irascatur cum {17}aliquis malum facit. At usque quisque videre potest qui reflectit, quod nihil irae, minus furoris sit apud Jehovam seu Dominum; est enim ipsa misericordia, et est ipsum bonum, et infinite supra velle alicui malum; homo qui in charitate erga proximum {18}est, nec is alicui malum facit; omnes angeli in caelo sunt tales, quid non Ipse Dominus. [7] Sed ita se res in altera vita habet: cum Dominus redigit in ordinem caelum et societates ibi, quod fit continue ob novos advenas, et dat illis beatum et felix, cum hoc influit in societates quae in opposito sunt (in altera enim vita omnes societates caeli habent sibi oppositas societates in inferno, inde aequilibrium), et {19}hae sentiunt mutationem ex praesentia caeli, tunc irascuntur et excandescunt, et erumpunt in malum et simul tunc incurrunt in malum poenae; (m)praeterea {20}etiam cum mali spiritus aut genii approximant ad lucem caeli, incipiunt angi et cruciari, n. 4225, 4226; hoc tribuunt caelo, consequenter Domino, cum tamen illi ipsi sunt qui sibi inducunt cruciatum, malum enim {21} torquetur cum accedit ad bonum;(n) inde constare potest quod a Domino non nisi quam bonum et quod omne malum sit ab ipsis illis, qui se avertunt, in opposito sunt, atque oppugnant. Ex hoc arcano patet quomodo se res habet. @1 see p. 305, ftnote 2$ @2 i etiam$ @3 tum quod sit$ @4 Jehovah A I$ @5 ejus$ @6 i est$ @7 etiam$ @8 ob exitium ejus$ @9 cum$ @10 hoc A, hac I$ @11 Sch has excandescentiam (et) iram suam. A copied this omitting (et), later altering to irae suae$ @12 i ab aliquo$ @13 excandescentia irae$ @14 i quam$ @15 ex fide quod irasciret et excandesceret et malum illis$ @16 non$ @17 quis$ @18 est quoque talis$ @19 illae$ @20 in altera vita ita quoque se res habet$ @21 i ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church