5794. `Et accessit ad eum Jehudah': quod significet communicationem externi hominis cum interno per bonum, constat a significatione `accedere ad loquendum cum aliquo' quod sit communicatio; et ex repraesentatione `Jehudae' quod sit bonum Ecclesiae in naturali, de qua n. 5782; quod communicatio sit externi hominis cum interno, est quia `Jehudah' repraesentat bonum Ecclesiae in naturali seu externo homine, {1}et Josephus bonum in interno; quod per bonum, est quia' {2}non nisi quam per bonum datur communicatio, non autem per verum, nisi in vero sit bonum. @1 A had but d et Josephus repraesentat bonum Interni$ @2 i et, but not wanted$