Arcana Coelestia (Elliott) n. 5765

Previous Number Next Number See English 

5765. Vers. 11, 12. Et festinarunt, et descendere fecerunt quisque manticam suam terram, et aperuerunt quisque manticam suam. Et scrutatus est, in maximo incepit et in minimo absolvit, et inventus scyphus in mantica Benjaminis. `Et festinarunt' significat impatientiam: `et descendere fecerunt quisque manticam suam terram' significat quod adduxerint illa quae in naturali usque ad sensualia: `et aperuerunt quisque manticam suam' significat ut sic sibi rem manifestarent: `et scrutatus est' significat investigationem: `in maximo incepit et in minimo absolvit' significat ordinem: `et inventus scyphus in mantica Benjaminis' significat quod verum interius a caelesti apud medium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church