Arcana Coelestia (Elliott) n. 5744

Previous Number Next Number See English 

5744. `Surge, (x)persequere post viros': quod significet quod oporteat nunc sibi adjungere, constat ex significatione `persequi post viros, et assequi illos' quod sit adjungere; `persequi' enim est animus adjungendi, et `assequi' est adjunctio. Agitur in sequentibus hujus capitis de reditu filiorum Jacobi, et in capite sequente de manifestatione Josephi, per quae significatur conjunctio caelestis spiritualis cum veris in naturali; inde patet quod per' `persequere post viros' significetur quod oporteat nunc sibi adjungere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church