5728. CONTENTA
Agitur in hoc capite in sensu interno de medio inter internum caelestem hominem, et externum naturalem; primum quod internus caelestis homo medium vero spirituali a se impleverit. Medium est `Benjamin', verum spirituale quod apud illum est `scyphus argenteus Josephi'; internus caelestis homo est `Josephus'; externus naturalis homo sunt `decem filii Jacobi'.