Arcana Coelestia (Elliott) n. 5725

Previous Number Next Number See English 

5725. Ab experientia discere datum est quid inundatio seu diluvium in sensu spirituali; inundatio illa est duplex, una quae est cupiditatum, et altera quae est falsitatum; quae est cupiditatum, est partis voluntariae, et est dextrae partis cerebri, at quae est falsitatum, est partis intellectualis, {1}in qua est sinistra pars cerebri. Cum remittitur homo qui in bono vixerat, in proprium suum, ita in sphaeram suaemet vitae, tunc apparet quasi inundatio; cum in illa inundatione est, tunc indignatur, irascitur, cogitat irrequiete, cupit vehementer; aliter cum inundatur sinistra pars cerebri, ubi sunt falsa, et aliter cum dextra ubi {2}mala. Cum autem homo tenetur in sphaera vitae quam receperat a Domino {3}per regenerationem, tunc prorsus extra talem inundationem est, et est quasi in sereno et aprico, {4}et in laeto et felici, ita longe ab indignatione, ira, {5}irrequietudine, cupiditatibus et similibus; hoc est mane seu ver spirituum, illud est vespera seu autumnus eorum. Datum erat mihi percipere quod extra inundationem essem, et hoc satis diu, cum viderem quod alii spiritus essent in illa; postea autem ipse immersus fui, et tunc {6}appercepi similitudinem inundationis. In tali sunt qui in tentationibus. Inde quoque instructus sum quid diluvium in Verbo significat, quod nempe ultima posteritas antiquissimorum qui fuerunt ab Ecclesia caelesti Domini, prorsus inundati fuerint malis et falsis et sic perierint. @1 ad hanc pars sinistra cerebri pertinet, ad illam autem pars cerebri dextra$ @2 i sunt$ @3 cum regeneratus est$ @4 inque$ @5 inquietudinibus$ @6 percepi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church