Arcana Coelestia (Elliott) n. 5723

Previous Number Next Number See English 

5723. Fuerunt apud me spiritus qui gravedinem talem ventriculo induxerunt ut viderer mihi vix posse vivere; talis gravedo erat ut apud alios induxisset deliquium; sed remoti sunt, et tunc statim cessabat; dictum quod tales spiritus illi sint qui in vita corporis nullo studio, ne quidem domestico, dediti fuerint, sed solum voluptati et praeterea in foedo otio et inertia vixerunt, nec alios curaverunt quicquam; fidem etiam spreverunt; in summa, fuerunt animalia non homines; talium sphaera apud aegrotos torporem membris et artubus inducit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church