5715. Apparuit magna apertura quadrangularis oblique tendens deorsum ad multam profunditatem; in profundo visa est apertura rotunda quae tunc aperta sed mox clausa; inde exhalabat calor infestus qui collectus ex variis infernis, oriundus ex cupiditatibus variorum generum, sicut ex fastu, lasciviis, adulteriis, odiis, vindictis, rixis et pugnis, inde in infernis calor ille qui exhalabat; is cum in corpus meum agebat, inducebat momento morbum qualis est febris ardentis; at cum cessabat influere, momento cessabat illud morbi. Cum homo incidit in morbum talem, quem contraxerat ex sua vita, tunc ilico sphaera immunda correspondens morbo se adjungit, et adest ut causa fomentans. Ut scirem pro certo quod res ita se haberet, apud me fuerunt spiritus (c)ex pluribus infernis, per quos communicabatur sphaera exhalationum inde, quae sicut {1}permittebatur agere in partes solidas corporis, ita gravedine, dolore, immo morbo correspondente corripiebar, quae momento cessabant sicut spiritus illi expellebantur: et ne aliquis locus dubio relinqueretur, hoc millies factum {2}. @1 communicabatur$ @2 i est$