Arcana Coelestia (Elliott) n. 5713

Previous Number Next Number See English 

5713. Omnes infernales inducunt morbos sed cum differentia, ex causa quia omnia inferna in cupiditatibus et concupiscentiis mali sunt, proinde contra illa quae sunt caeli, quare agunt ex opposito in hominem; caelum quod est Maximus Homo, continet omnia in nexu et incolumitate; {1}infernum quia in opposito est, destruit et discindit omnia; proinde si infernales applicantur, inducunt morbos et tandem mortem; at non permittitur illis influere usque in ipsas partes solidas corporis, seu in partes ex quibus consistunt viscera, organa, et membra hominis, sed modo in cupiditates et falsitates; solum cum homo in morbum cadit, tunc influunt in talia immunda quae sunt morbi; nam, ut dictum, nihil usquam existit apud hominem nisi causa etiam sit {2}in mundo spirituali; naturale apud hominem, si separatum esset a spirituali, separatum esset ab omni causa existentiae, ita quoque ab omni vitali. Sed hoc usque non impedit {3}quin homo possit naturaliter sanari, concurrit enim cum talibus mediis providentia Domini. Quod ita se res habeat, per multam experientiam scire datum est, et hoc toties et tamdiu ut non aliquid dubii relictum sit; spiritus mali enim e talibus locis mihi saepe et diu applicati sunt, et secundum praesentia induxerunt dolores et quoque morbos, ostensi mihi ubinam essent et quales essent, et dictum quoque undenam essent. @1 infernales with plural verbs.$ @2 A d in, i e$ @3 quia I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church