5705. `Et obstupuerunt viri quisque ad socium suum': quod significet mutationem status cujusvis inter se, constat ex significatione `obstupescere' quod sit inexspectata et subita mutatio status cogitationum; haec quia causa est stuporis, in sensu interno illa significatur; et ex significatione `quisque ad socium suum' quod sit cujusvis inter se; agitur enim de ordine verorum sub bono a praesentia interni, n. (x)5703, 5704, qui ordo quia novus, inde mutatio status cujusvis inter se, quae significatur per `obstupuerunt viri quisque ad socium suum'.