Arcana Coelestia (Elliott) n. 57

Previous Number Next Number See English 

57. 'Herba seminificans semen' est omne verum quod spectat usum; 'arbor in qua fructus' est bonum fidei: 'fructus' est quod Dominus dat homini caelesti, sed 'semen' ex quo fructus, quod homini spirituali; quare dicitur 'arbor producens semen vobis erit in cibum.' Quod cibus caelestis dicatur 'fructus ex arbore,' constat ex capite sequente ubi agitur de caelesti homine; solum hic quod Dominus locutus per Ezechielem, Juxta fluvium ascendit super ripam ejus hinc et illinc, omnis arbor cibi, non decidet folium ejus, et non consumetur fructus ejus; in menses ejus renascitur, quia aquae ejus e sanctuario illae exeuntes, et erit fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicinam, xlvii 12. 'Aquae e sanctuario' significant vitam et misericordiam Domini, Qui est Sanctuarium; 'fructus' sapientiam, quae illis cibus; 'folium' est intelligentia, quae illis propter usum, qui vocatur 'medicina.' Quod autem cibus spiritualis dicatur 'herba,' dicitur per Davidem, Pastor meus, non carebo, in pascuis herbae cubare {1} facis me, Ps. xxiii 1, 2. @ 1 In n. 3696 and all other places S. has faciet, and i. Jehovah before Pastor.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church