Arcana Coelestia (Elliott) n. 5698

Previous Number Next Number See English 

5698. `Et dixit, Ponite panem': quod significet perceptionem conjunctionis per medium cum veris in naturali, constat ex significatione `dicere' quod sit perceptio, de qua saepius prius; et ex significatione `ponere panem' quod sit conjunctio per medium cum veris in naturali; per `ponere panem' intelligitur ipsa comessatio, et per comessationes et {1} convivia significatur conjunctio, in specie initiatio ad conjunctionem, n. 3596, 3832, 5161; quod conjunctio per medium cum veris in naturali, sequitur ex serie; `Benjamin' enim est medium, et `decem filii Jacobi' sunt vera in naturali, ut prius est ostensum; et quia per medium conjunctio, propter Benjaminem visum, mandatum est a Josepho ut comederent apud illum, Et vidit Josephus cum illis Benjaminem, et dixit ei qui super domo sua, Adduc viros domum, et mactando macta, et praepara, quia mecum comedent viri in meridie, vers. 16. @1 i per$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church