5692. `Ad fratrem suum': quod significet erga internum a se, constat a repraesentatione `Benjaminis' qui hic est `frater', quod sit medium, ita quoque internum, de qua n. 5469, et quia ut medium (C)et internum procedit a caelesti spiritualis quod `Josephus', dicitur erga internum a se. Quisquis aliquid Divini a Domino, Qui hic est Josephus in supremo sensu {1}, sicut qui aliquid boni charitatis recipit, is `frater' a Domino vocatur, et quoque `filius'. @1 i trahit$