Arcana Coelestia (Elliott) n. 5689

Previous Number Next Number See English 

5689. `Et dixit, Deus gratiosus sit tibi, fili mi': quod significet quod Divinum etiam apud spirituale caelestis quod medium, quia procedit a caelesti spiritualis quod verum a Divino, constat ex significatione `Deus gratiosus esse' cum dicitur a caelesti spiritualis quod `Josephus', ad spirituale caelestis quod `Benjamin', et quoque cum vocatur `filius suus', quod sit Divinum etiam apud spirituale caelestis quod medium, quia procedit a caelesti spiritualis quod verum a Divino; quod `Benjamin' sit spirituale caelestis, videatur n. 3969, 4592, et quod sit medium, n. 5411, 5413, 5443, 5639. [2]Quia in supremo sensu, ut supra dictum, internum humanum Domini fuit caeleste spiritualis, et hoc fuit verum a Divino, seu proximum indumentum Ipsius Divini in Domino, et quia spirituale caelestis quod medium, processit ab illo, sequitur quod etiam Divinum apud hoc esset; quod procedit ab aliquo, hoc trahit suam essentiam ab illo a quo procedit, sed induitur talibus quae inserviunt communicationi, ita usui in sphaera inferiore; illa quibus induitur, trahuntur a talibus quae in inferiore sphaera sunt, ob finem ut internum a quo procedit, agere possit in sphaera inferiore per talia quae ibi sunt; [3]quod {1} dat essentiam, est sicut `pater', nam essentia est anima; et quod dat indumentum est `mater', nam indumentum est {2}animae illius corpus; inde est quod supra dictum quod medium trahet ab utroque ut sit medium, {3}suum ab interno ut a patre, et {3}suum ab externo ut a matre. @1 i itaque$ @2 A o, I has anima illius$ @3 suum in A is added above line$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church