Arcana Coelestia (Elliott) n. 568

Previous Number Next Number See English 

568. Quod 'filiae' significent quae sunt voluntatis istius hominis, proinde cupiditates, constat ab illis quae de filiis et filiabus dicta et ostensa sunt, cap. praec. ad vers. 4, ubi significarunt 'filii' vera et 'filiae' bona; 'filiae' seu bona, sunt voluntatis; sed qualis homo, talis intellectus et talis voluntas, ita tales 'filii et filiae'; hic agitur de homine corrupto, cui voluntas nulla sed pro voluntate mera cupiditas quam putant, et quam quoque vocant, voluntatem; quod praedicatur, se habet secundum qualitatem ejus de quo praedicatur; quod homo sit corruptus homo, prius ostensum, de quo praedicantur 'filiae.' [2] Quod 'filiae' significent quae sunt voluntatis, et cum nulla voluntas boni, quod cupiditates, et quod 'filii' significent quae sunt intellectus, et cum nullus intellectus veri, quod phantasias, causa est quod sexus femininus talis sit et ita formatus ut voluntas seu cupiditas regnet prae intellectu; talis est omnis dispositio earum fibrarum, talis earum natura: at sexus masculinus ita formatus est ut intellectus seu ratio regnet; talis quoque est dispositio eorum fibrarum, talis eorum natura; inde conjugium utriusque, sicut est voluntatis et intellectus in unoquovis homine: et quia nulla hodie voluntas boni sed cupiditas, et usque intellectuale quid seu rationale dari queat, inde est quod tot leges in Ecclesia Judaica latae sint de praerogativa viri et oboedientia uxoris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church