Arcana Coelestia (Elliott) n. 5648

Previous Number Next Number See English 

5648. `Quod adducti domum Josephi': quod significet quod vera quae naturalis, adjungerentur et subjicerentur interno, constat a significatione `adduci domum Josephi' quod sit conjungi et subjici interno; per `Josephum' enim repraesentatur internum, quia verum a Divino, seu caeleste spiritualis, de qua n. 5307, 5331, 5332, 5417, 5469; et per 'domum' significatur tam internum hominis quam externum ejus, n. 3128, 3538, 4973, 5023, hic internum quia dicitur `domus Josephi'; et per `adduci', nempe ad internum, significatur adjungi, et quia adjungi, significatur subjici; causa est quia naturale cum adjungitur interno, tunc ei subjicitur, imperium enim quod prius fuerat naturali homini, fit dein spirituali; de quo imperio in sequentibus, ex Divina Domini misericordia, dicetur. [2]Paucis dicendum quomodo se habet cum sensu interno: Verbi sensus internus est imprimis pro illis qui in altera vita; illi qui ibi, cum apud hominem sunt qui legit Verbum, percipiunt illud secundum sensum internum, non autem secundum sensum externum, nullas enim voces humanas intelligunt sed solum sensum vocum, et hunc non secundum cogitationes hominis naturales sed secundum suas cogitationes quae spirituales; in spiritualem hunc sensum transmutatur ilico sensus naturalis qui apud hominem; se habet hoc sicut qui linguam alius vertit in suam quae alia, quod fit subito; ita sensus cogitationis humanae naturalis in spiritualem, spiritualis enim lingua seu loquela est angelis propria, naturalis autem homini; quod tam subita transmutatio unius quasi linguae in {1}alteram, est quia est correspondentia omnium et singulorum quae in mundo naturali cum illis quae in mundo spirituali. [3]Nunc quia sensus internus Verbi imprimis est pro illis qui in spirituali mundo, idcirco talia hic in sensu interno memorantur quae pro illis sunt et quae illis amoena et jucunda; at quo interiora talia sunt, eo remotiora sunt a captu hominum, quibus illa quae mundi et corporis sunt, modo amoena et jucunda sunt; et cum ita, spiritualia quae sensus interni sunt, pro vili habent et quoque fastidiunt; exploret {2}quisque apud se, annon ei nauci et fastidio {3}sint quae in sensu interno in his quae nunc sequuntur, continentur, cum tamen talia sunt quibus societates angelicae quam maxime delectantur; inde quoque reflectenti patere potest, {4}quale discrimen est inter jucunda hominum et jucunda angelorum, tum in quibus angeli ponunt sapientiam et in quibus homines, quod nempe angeli ponant sapientiam in talibus quae homo nauci habet et aversatur, et quod homo sapientiam ponat in talibus quae angeli prorsus non curant, et plures in talibus quae angeli rejiciunt et fugiunt. @1 alterius$ @2 id qui libet$ @3 after nauci$ @4 discrimen, quodnam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church