5645. `Et adduxit vir viros domum Josephi': quod significet introductionem primam in bonum quod a caelesti spiritualis, constat ex significatione `adducere' quod sit introductio, ut supra n. (x)5641; ex significatione `filiorum Jacobi' quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5428, 5512; ex significatione `domus' quod sit bonum, de qua n. 3652, 3720, 4982, inde etiam `domus' est Ecclesia, n. 3720, nam Ecclesia est Ecclesia (e)a bono; (m)et (c)ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste spiritualis, de qua saepe prius ;(n) ex quibus patet quod per `adduxit vir viros domum Josephi' significetur quod {1}introducerentur vera in naturali in bonum quod a caelesti spiritualis. Quod introductio prima sit quae significatur, est quia nunc solum comedebant apud Josephum et non agnoverunt illum; per id conjunctio communis significatur, quae conjunctio est introductio prima, influit enim tunc communiter verum a Divino nec {2}cognoscitur; at cum appercipitur verum quod influit, tunc est conjunctio altera, quae conjunctio significatur per `quod Josephus se manifestaret fratribus', de {3}qua in cap. seq. xlv. @1 adducerentur$ @2 agnoscitur$ @3 quo$