Arcana Coelestia (Elliott) n. 5628

Previous Number Next Number See English 

5628. `Et Deus Shaddai': quod significet consolationem post dura, constat ex significatione `Shaddai' quod sit tentatio, et post tentationem consolatio, de qua n. 1992, 4572, hic itaque consolatio post dura quae passi sunt {1} in Aegypto; quod sit consolatio post dura, patet quoque a verbis quae continenter sequuntur `det vobis misericordias coram viro'. Quod `Shaddai' significet tentationem, et post tentationem consolationem, est quia antiqui insigniverunt Unicum Deum variis nominibus, secundum varia quae ab Ipso; et quia crediderunt etiam tentationes ab Ipso fuisse, vocaverunt tunc Deum {2} Shaddai, at per id nomen non alium Deum intellexerunt sed Unicum quoad tentationes; verum cum Antiqua Ecclesia declinavit, coeperunt tot deos colere quot nomina Unici Dei fuerunt, et quoque ex se plures superaddiderunt; hoc tandem ita invaluit ut unaquaevis familia haberet suum deum, et prorsus {3}distingueret illum a reliquis qui ab aliis colebantur; [2] familia Terahi, e qua Abraham, pro suo deo colebat Shaddai, videatur n. 1356,1992,2559,3667, inde non solum Abraham sed etiam Jacob (illum) ut suum deum agnoscebant, et quoque in terra Canaan; at ne (c)a `religioso suo' cogerentur, nemo enim a suo sancto cogitur, permittebatur hoc illis; sed quia ab antiquis per illum intellectus fuit Ipse Jehovah seu Dominus, Qui ita appellatus cum tentationes subiverunt, ideo Jehovah seu Dominus recepit hoc nomen apud Abrahamum, ut patet ex Gen. xvii 1, et quoque apud Jacobum, Gen. xxxv 11. Quod non modo tentatio sed etiam consolatio per `Shaddai' significetur, est quia post omnes tentationes spirituales sequitur consolatio; quod ab experientia in altera vita scire datum est; cum enim ibi aliquis dura patitur a spiritibus malis per infestationes, excitationes ad mala, et persuasiones ad falsa, post cum spiritus mali remoti sunt, recipitur is ab angelis et in statum solatii per jucundum ejus genio conforme perducitur. @1 i prima vice cum fuerunt$ @2 i nomine$ @3 distinguerent I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church