5602. `An sciendo scivimus quod diceret, Descendere facite fratrem vestrum?': quod significet quod non credidimus {2}quod vellet ut ipsi conjungeretur verum boni, constat (c)a significatione `an sciendo scire quod diceret' quod sit non credere; et ex repraesentatione `Benjaminis' qui hic est `frater', quod sit verum boni, de qua mox supra n. 5600; quod hoc illi conjungeretur, significatur per quod `descendere facerent', ut patet ab illis quae supra n. 5596 dicta sunt. @1 A I o, but see 5594.$