Arcana Coelestia (Elliott) n. 5586

Previous Number Next Number See English 

5586. `Absque quod frater vester vobiscum': quod significet nisi sit medium {1}vobis, constat ex repraesentatione `Benjaminis' quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5443; medium quod `Benjamin' repraesentat, est medium inter internum et externum, seu inter spiritualem et naturalem hominem, estque verum boni quod procedit a vero ex Divino quod repraesentatur per `Josephum'; verum boni illud vocatur spirituale caelestis; quod `Benjamin' sit spirituale caelestis, videatur n. 3969, 4592; sunt {2}internum hominis et externum ejus distinctissima inter se, nam internum ejus est in luce caeli et externum in luce mundi; et quia distinctissima sunt, non possunt conjungi nisi per medium quod ab utroque trahet. @1 nobis A I, but see n. 5575.$ @2 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church