5581. `Et dixit ad illos pater illorum': quod significet perceptionem ab illis quae Ecclesiae, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepius prius; et a repraesentatione `Israelis' qui hic est pater, quod sit Ecclesia; quod `Israel' sit Ecclesia interna spiritualis, et `Jacob' externa, videatur n. 4286, 4292, 4570; pater dicitur quia per `patrem' in Verbo etiam significatur Ecclesia, et quoque per matrem, sed per `matrem' Ecclesia quoad verum, et per `patrem' Ecclesia quoad bonum; causa est quia Ecclesia est conjugium spirituale quod est a bono ut a patre, et a vero ut a matre.