Arcana Coelestia (Elliott) n. 5579

Previous Number Next Number See English 

5579. `Sicut absolvissent comedere annonam': quod significet cum vera deficerent, constat ex significatione `annonae' quod {1}sit verum, de qua n. 5276, 5280, 5292, 5402; {2}quod verum deficeret, significatur per quod `absolvissent comedere illam'. In spirituali mundo ita se habet quod satientur veris et bonis, haec enim sunt illis qui ibi cibus, n. 5776; at cum haec cesserant illis in usum, iterum in indigentiam veniunt; se habet hoc sicut nutritio hominis per cibum materialem, hic cibus cum cesserat in usum, iterum fames venit; haec fames, quae est indigentia spiritualium, {3}in spirituali mundo est {4} vespera, seu umbra diei eorum, at post illam venit diluculum et mane; ita vices ibi alternantur; in vesperam illam, seu in spiritualem famem veniunt, ut appetant et desiderent vera et bona, quae cum esuriuntur nutritioni melius cedunt, sicut cibus materialis famelico. {5}Ex his constare potest quid intelligitur per indigentiam spiritualium cum vera deficerent. @1 sint vera$ @2 quae quod deficerent$ @3 after haec fames$ @4 i ibi$ @5 Inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church