Arcana Coelestia (Elliott) n. 5564

Previous Number Next Number See English 

5564. Sunt spiritus statura parvi qui cum loquuntur, tonant, unus quandoque sicut agmen; ita loqui est illis innatum; non sunt ex hac tellure, sed ex alia, de qua, ex Divina Domini misericordia, quando de incolis variarum tellurum. Dicebatur quod illi referant `cartilaginem scutiformem' quae est ante pectoris cameram, et inservit pro fulcro costis anterius, et quoque musculis variis soni.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church