5562. Qui e vastationibus emergunt {1}, et illis usibus quibus ossa inserviunt, non habent aliquam cogitationem determinatam sed communem paene indeterminatam; sunt sicut illi qui distracti vocantur, quasi non in corpore; sunt lenti, hebetes, stupidi, tarditas est illis in omnibus; usque tamen aliquoties non intranquillum, quia curae non penetrant sed in commune eorum obscurum dissipantur. @1 emerserunt$