5560. Societates spirituum quibus cartilagines et ossa correspondent, sunt perplures; sed sunt tales quibus perparum vitae spiritualis inest, sicut perparum vitae est ossibus respective ad mollia quae cingunt; ut pro exemplo, sicut est cranio et ossibus capitis respective ad utrumque cerebrum, et medullam oblongatam {1}, et ad substantias sensitivas inibi; et quoque sicut est vertebris et costis respective ad cor et pulmones; et sic porro. @1 ad cerebra et medullas$