Arcana Coelestia (Elliott) n. 5551

Previous Number Next Number See English 

5551. `In maerore sepulcrum': quod significet absque spe resuscitationis, constat ex significatione `maeroris' hic quod sit absque spe, cum enim non amplius aliqua spes, tunc maeror; et ex significatione `sepulcri' quod sit resurrectio et regeneratio, de qua n. 2916, 2917, 3256, 4621, ita resuscitatio, nempe Ecclesiae; si enim in Ecclesia non internum quod `Josephus', nec medium quod`Benjamin', neque fides voluntate seu charitas quae `Shimeon', non amplius est aliqua spes ejus resuscitationis. [2] (m)Quod `sepulcrum' sit resuscitatio, apparet quidem alienum, sed hoc ex {1} idea quam homo de sepulcro habet; sepulcrum enim a morte non separat, et ne quidem a cadavere quod in sepulcro; verum angeli in caelo non talem de sepulcro ideam habere possunt sed prorsus aliam quam homo, nempe ideam resurrectionis seu resuscitationis; homo enim cum cadaver ejus mandatur sepulcro, resuscitatur in alteram vitam; quapropter de sepulcro non habent mortis sed vitae ideam, consequenter resuscitationis.(n) @1 est I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church