5542. `Dicendo, Duos filios meos mori facias': quod significet quod fidei utrumque nec victurum, constat ex significatione `duorum filiorum Reubenis' quod sit fidei utrumque; per `Reubenem' enim repraesentatur fides doctrina et intellectu, `filii ejus' sunt binae doctrinae quae Ecclesiae, nempe doctrina veri et doctrina boni, seu doctrina fidei et doctrina charitatis; quod utrumque hoc fidei seu Ecclesiae non victurum nisi medium, quod per `Benjaminem' repraesentatur, conjungatur, significatur per quod `duos filios meos mori facias, nisi adduxero Benjaminem ad te'; per haec verba confirmat Reuben quod actum foret cum Ecclesia nisi medium sit; nisi hic sensus internus foret in illis verbis, Reuben nunquam dixisset ad patrem suum quod mori faceret duos `filios suos' nisi reduxerit Benjaminem, ita enim proposuisset exstirpare adhuc unam familiam; quod {1}, quia contra fas, nefarium foret; sed sensus internus docet quare ita dictum. @1 in se etiam$