Arcana Coelestia (Elliott) n. 5536

Previous Number Next Number See English 

5536. `Me orbavistis': quod significet quod sic non Ecclesia magis, constat ex repraesentatione `Jacobi' qui hoc de se dicit, quod sit bonum veri, de qua n. 3659, 3669, 3677, 3775, 4234, 4273, 4538; et quia est bonum veri, est quoque Ecclesia, nam essentiale Ecclesiae est bonum; quare sive dicas bonum veri, sive Ecclesiam, idem est, nam homo apud quem est bonum veri, apud illum est Ecclesia; quod `Jacob' sit Ecclesia, videatur n. 4286, 4520; inde etiam est quod `filii ejus' repraesentent vera Ecclesiae, n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; et ex significatione `orbare' quod sit Ecclesiam suis veris (c)et bonis privare, ut hic illis quae repraesentantur per `Josephum, Benjaminem et Shimeonem', de quibus mox sequitur. [2] Quod `orbare' sit privare Ecclesiam suis veris, est quia Ecclesia comparatur conjugio, bonum ejus `marito' et verum `uxori', et ex conjugio illo nata vera `filiis' ac bona `filiabus', et sic porro; cum itaque orbitas seu orbatio dicitur, significat quod Ecclesia privata sit suis veris, et quod inde nulla fiat; in hoc sensu dicitur orbus et orbitas etiam passim alibi in verbo; ut apud Ezechielem, Mittam super vos famem et feram malam, et {1} orbum faciam te, v 17:

apud eundem, Quando feram malam transire fecero per terram, et orbaverit illam, ut fiat desolatio, ita ut non transiens propter feram, xiv 15:

in Levitico {2}, Mittam in vos feram agri, quae orbabit vos, et exscindet bestiam vestram, et imminuet vos, ut vastentur viae vestrae, {3} xxvi 22;

[3] ibi `fames' pro defectu cognitionum boni et veri et inde desolatione, `fera mala' pro falsis ex malis, `terra' pro Ecclesia; `mittere famem et feram malam et orbare terram' pro per falsa ex malis destruere Ecclesiam, ita illam veris prorsus {4} privare: apud Jeremiam, Ventilabo eas ventilabro in portis terrae, orbabo, perdam populum Meum, xv 7;

ibi etiam `orbare' pro privare veris: apud eundem, Da filios eorum fami, et defluere fac illos per manum gladii, ut fiant uxores eorum, orbae et viduae, xviii 21;

`ut fiant uxores eorum orbae et viduae' pro quod absque veris et bono: [4] apud Hosheam, Ephraimi, sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, et a ventre, et a conceptione; quia si educaverint filios suos, tunc orbos faciam eos ab homine, ix 11, 12;

similiter {5}: apud Ezechielem, Ambulare faciam super vobis hominem, populum Meum, qui hereditario possidebunt te, et eris illis in hereditatem, nec addes amplius orbare eos. Sic dixit Dominus Jehovih, Quoniam dicunt {6} vobis, Consumens hominem tu, et orbans populos tuos fuisti, 12, [13];

`orbare' etiam ibi pro privare veris: [5] apud Esaiam, Jam audi hoc delicata, sedens secure, dicens in corde tuo, Ego et non sicut ego praeterea, non sedebo vidua, nec cognoscam orbitatem: atqui venient tibi duo ista momento in die uno, orbitas et viduitas, xlvii 8, 9;

de filia Babelis et Chaldaea, hoc est, de illis qui sunt in sancto externo et profano interno, et se ex sancto externo Ecclesiam vocant; `orbitas et viduitas' pro privatione veri et boni: apud eundem, Tolle circumcirca oculos tuos, et vide omnes congregantur, veniunt tibi,... adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatum tuarum, Angustus est mihi locus, recede mihi ut habitem: tu vero dices in corde tuo, Quis genuit mihi hos, cum tamen ego orba et solitaria, exul et remota? quis ergo hos educavit? ego relicta fui sola; hi ubi fuerunt? xlix 18, 20, 21;

ibi de Zione seu Ecclesia caelesti, et de ejus fructificatione post vastationem; `filii orbitatum' pro veris quibus in vastatione privata fuit, restitutis, et in immensum auctis. @1 ut$ @2 apud Mosen$ @3 i Levit;$ @4 prorsus veris$ @5 orbos facere pro privare veris$ @6 dicentes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church