Arcana Coelestia (Elliott) n. 5505

Previous Number Next Number See English 

5505. `Et venerunt': quod significet successivum reformationis, constat ex significatione `venire' nempe ad Jacobum patrem suum, quod hic {1} sit successivum reformationis, per `Jacobum' enim `patrem illorum' repraesentatur bonum veri in naturali, ad hoc venire est eo usque reformari; nam in sensu interno agitur de veris Ecclesiae quae per `filios Jacobi' repraesentantur, quomodo illa implantata sunt naturali et dein conjuncta caelesti spiritualis, seu quod idem, quomodo vera in externo homine conjuncta sunt veris a Divino in interno; ex his patet quod per `venerunt' hic significetur successivum reformationis. @1 hic before nempe$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church