Arcana Coelestia (Elliott) n. 5492

Previous Number Next Number See English 

5492. `Et sustulerunt annonam suam super asinos suos': quod significet vera collata in scientifica, constat ex significatione `annonae' quod sit verum, de qua n. 5276, 5280, 5292, 5402; et ex significatione `asini' quod sit scientificum, de qua n. 2781; inde sequitur quod per `sustulerunt annonam suam super asinos suos' significetur quod vera collata in scientifica. Quod significatio horum verborum haec sit, apparet alienum ei qui mentem in sensu litterae historico tenet, et magis {1}si sensum alium internum quam qui proxime elucet ex littera, dari non credit; dicet enim secum, Quomodo `tollere annonam super asinos suos' potest significare vera collata in scientifica? sed sciat quod sensus litterae Verbi in sensum talem spiritualem transeat cum ab homine ad angelos seu in caelum, immo in magis adhuc alienum cum in caelum intimum, ubi omnia et singula Verbi in affectiones quae sunt amoris et charitatis, transeunt, cui pro plano inservit sensus internus; [2]quod historica Verbi in alium sensum abeant cum elevantur in caelum, constare potest ei qui ex ratione concludit, et qui aliquid novit de naturali et de spirituali; is videre potest quod `tollere annonam super asinos suos' sit pure naturale, et quod prorsus non ibi sit aliquid spirituale; et quoque videre potest quod angeli qui in caelo seu qui in spirituali mundo sunt, non possint aliter capere illa verba quam spiritualiter, et quod spiritualiter capiantur cum correspondentiae loco illorum intelliguntur, nempe verum Ecclesiae pro `annona', et scientifica quae in naturali pro `asinis'; quod per `asinos' in Verbo significentur servitia, (2)ita scientifica, nam haec sunt servitia respective ad spiritualia et quoque ad rationalia, ostensum, videatur n. 2781; inde patet quoque qualis est cogitatio et loquela angelica respective ad cogitationem et loquelam humanam, nempe quod illa cogitatio et loquela sit spiritualis, haec autem naturalis; et quod illa in hanc cadat cum descendit, et quod haec in illam vertatur cum ascendit; nisi ita foret, nullatenus aliqua communicatio foret hominis cum angelis, seu mundi cum caelo. @1 qui$ @2 ita quae, in naturali homine sunt, proinde scientifica, respective ad illa quae in spirituali,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church