Arcana Coelestia (Elliott) n. 5466

Previous Number Next Number See English 

5466. `Et fecerunt ita': quod significet finem hujus status, constat ex significatione `facere' seu factum quod sit finis prioris status, et quod involvat {1}principium sequentis, de qua n. 4979, 4987, 4999, 5074. Haec fusius explicare supersedetur, etiam ex causa de qua supra n. 5454; sciendum usque quod ineffabilia arcana in se contineant quae (c)ex singulis verbis effulgent in caelis, tametsi ne hilum eorum coram homine appareat; sanctum quod quandoque appercipitur apud hominem, cum legit Verbum, talia arcana in se plura habet, nam in sancto quo afficitur homo, latent abscondita innumerabilia quae coram ipso non patent. @1 novum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church