5462. `(x)Et vos ite, adducite annonam famis domuum vestrarum': quod significet quod illis interea liberum ut sibi consulant, constat (c)ex significatione `vos ite', postquam vincti fuerunt, et `loco illorum unus detentus' quod sit quod illis interea liberum; ex significatione annonae' quod sit verum, de qua n. 5276, 5280, 5292; ex significatione `famis' quod sit defectus cognitionum et desolatio, de qua n. 5360, 5376; et ex significatione `domuum vestrarum' quod sint habitationes ubi in specie cujus vis vera, ita mens naturalis; quod `domus' sit mens naturalis, videatur n. 4973, 5023, et quod vera quae per `filios Jacobi' hic repraesentantur, sint Ecclesiae externae, ita in naturali, n. 5401, 5415, 5428; ex his simul sumptis constare potest quod per `adducite annonam famis domuum vestrarum' significetur ut in desolatione veri in qua sunt, sibi et suis consulant.