5453. `Et probabuntur verba vestra, an veritas cum vobis': quod significet quod tunc ita existet, constat ex significatione `probari verba' et `an veritas' quod sit certum quod tunc ita existet, nempe sicut ab illis dictum; certum se refert ad illa quae ab illis dicta sunt, et in sensu interno continentur, de quibus supra n. {1} 5434-5444. @1 A 5434-5442,5444$