Arcana Coelestia (Elliott) n. 5449

Previous Number Next Number See English 

5449. `Vivat Pharaoh': quod significet certum, constat ex eo quod `vivat Pharaoh' sit formula asseverandi, ita quod certum sit; novit quidem Joseph quod non exploratores essent, et quod non venerint ad videndum nuditatem terrae, at usque ita {1}asseveravit quia certum quod in sensu interno, nempe quod vera Ecclesiae absque conjunctione per bonum cum interiore homine, non aliud pro fine habeant quam lucrum apud quemcumque sint; at cum conjuncta sunt per bonum cum interiore homine, quod pro fine habeant ipsum bonum et verum, ita Ecclesiam, regnum Domini et Ipsum Dominum; et cum haec pro fine habent, tunc etiam cedit illis lucrum quanto opus, secundum Domini verba apud Matthaeum, Quaerite {2}primum regnum Dei et justitiam {3}Ipsius, et omnia adjicientur vobis, vi 33. @1 dixit$ @2 primo$ @3 ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church