Arcana Coelestia (Elliott) n. 5429

Previous Number Next Number See English 

5429. Vers. 9-16. Et recordatus Joseph somniorum quae somniavit illis, et dixit ad illos, Exploratores vos, ad videndum nuditatem terrae venistis. Et dixerunt ad eum, Non domine mi, et servi tui veniunt ad emendum cibum. Omnes nos filii viri unius nos, recti nos, non sunt servi tui exploratores. Et dixit ad illos, Non, quod nuditatem terrae venistis ad videndum. Et dixerunt, Duodecim servi tui fratres nos, filii viri unius in terra Canaan, et ecce minimus cum patre nostro hodie, et unus non est. Et dixit ad illos Joseph, Hoc quod locutus ad vos, dicendo, exploratores vos. In hoc probabimini, vivat Pharaoh, si exibitis exhinc nisi in venire frater vester, minimus huc. Mittite e vobis unum, et accipiat fratrem vestrum, et vos vinciemini, et probabuntur verba vestra, an veritas cum vobis, et si non, vivat Pharaoh, quod exploratores vos. `Et recordatus Joseph somniorum quae somniavit illis' significat quod caeleste spiritualis praevideret quid contingeret de veris communibus Ecclesiae in naturali: `et dixit ad illos' significat perceptionem inde: `exploratores vos' significat quod solum ad captandum lucrum: `ad videndum nuditatem terrae venistis' significat quod nihil potius illis quam sibi scire quod non vera sint: `et dixerunt ad eum, Non domine {1}mi' significat quod vera sint in se: `et servi tui veniunt ad emendum cibum' significat quod sit ad appropriandum naturali per bonum: omnes nos filii viri unius nos' significat quod vera illa ex una origine sint: `recti nos' significat quod ita vera in se: `non sunt servi tui exploratores' significat quod sic non propter lucrum: `et dixit ad illos, Non, quod nuditatem terrae venistis ad videndum' significat quod illis non curae num vera sint: `et dixerunt, Duodecim servi tui fratres nos' significat quod omnia fidei simul {2}ita conjuncta: `filii viri unius' significat ex una origine: `in terra Canaan' significat in Ecclesia: `et ecce minimus cum patre nostro hodie' significat quod etiam conjunctio cum bono spirituali: `et unus non est' significat quod Divinum spirituale, a quo non appareat: `et dixit ad illos Joseph' significat perceptionem de illa re: `Hoc quod locutus ad vos' significat quod verum sit sicut cogitavi: `dicendo, exploratores vos' significat quod in Ecclesiae veris propter lucrum: `in hoc probabimini' significat num ita sit, videbitur: `vivat Pharaoh' significat certum: `si exibitis exhinc nisi in venire frater vester minimus huc' significat quod non possit aliter quam quod vera apud vos sint talia, nisi conjuncta sint bono spirituali: `mittite e vobis unum, et accipiat fratrem vestrum' significat si modo conjunctio sit aliqua cum bono illo: `et vos vinciemini' significat tametsi in ceteris adhuc separatio: `et probabuntur verba vestra, an veritas cum vobis' significat quod tunc ita existet: `et si non, vivat Pharaoh, quod exploratores vos' significat alias certum, quod vera vobis solum lucri causa.

@1 A o mi here only; A I recti nos here and 5434$ @2 sic I, here only$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church