Arcana Coelestia (Elliott) n. 5413

Previous Number Next Number See English 

5413. `Quia dixit, Forte obveniat illi damnum': quod significet quod id absque caelesti spiritualis quod `Josephus', periturum, constat ex significatione `obvenire damnum' quod hic sit perire; haec dicta sunt a patre, quia amavit illum et timuit ne periret inter fratres sicut Josephus; at eadem haec allata sunt et recepta {1} in Verbo ob sensum internum, qui est quod medium cum solis externis absque interno, periturum, medium enim est Benjamin, externa sunt filii Jacobi, et internum est Josephus; quod medium est, {2}hoc quoque cum solis externis absque interno, perit, nam ita se habet cum medio: hoc existit ab interno, inde etiam subsistit ab illo, existit enim per intuitionem interni in externum, ex affectione et fine sibi externum associandi; ita quod medium est, id conjunctum est interno, et (c)ab interno cum externo, non autem absque interno cum externo; inde patet quod id quod medium est, cum solo externo absque interno periturum. {3} Praeterea lex communis est, tam in illis quae mundi spiritualis sunt quam in illis quae mundi naturalis, quod prius subsistere possit cum suo priore, non autem absque illo cum posteriore, et si cum hoc solo, quod periturum; causa est quia omne absque connexione cum priore se est absque connexione cum Primo, a Quo omne existentiae et subsistentiae. @1 i sunt$ @2 etiam$ @3 i ita spirituale caelestis quod Benjamin, cum veris externis, quae filii Jacobi, absque caelesti spiritualis, quod Josephus. Et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church