Arcana Coelestia (Elliott) n. 5409

Previous Number Next Number See English 

5409. `Fratres Josephi decem': quod significet talia vera Ecclesiae quae corresponderent, constat ex significatione `fratrum' quod sint vera quae Ecclesiae; haec dicuntur `fratres Josephi' qui est verum a Divino, ex correspondentia; correspondentia enim facit ut conjuncta sint sicut frater fratri; per (t)filios Jacobi significantur omnia fidei, seu vera Ecclesiae in communi, n. 5403, similiter per `fratres Josephi', sed ex correspondentia; (m)per {1}decem filios Jacobi ex Leah significantur vera quae sunt Ecclesiae externae, {2}et per binos filios Jacobi ex Rachel significantur vera quae sunt Ecclesiae internae, ut patet ab illis quae de Leah et Rachele ostensa sunt, quod nempe `Leah' sit affectio veri exterioris et `Rachel' affectio veri interioris, de quibus n. 3758, 3782, 3793, 3819;(n) quod Ecclesiae internum et externum sint fratres, videatur n. 1222; {3}Ipse Dominus inde vera et inde bona per charitatem et fidem correspondentia vocat `fratres', hoc est, illos qui in veris et inde bono sunt{4}; apud Matthaeum, Rex dicet illis, Amen dico vobis, in quantum fecistis uni ex his fratribus meis minimis, Mihi fecistis, xxv 40:

et alibi Respondit illis Jesus, dicens, Quae est mater Mea, aut fratres Mei? et circumspiciens circumcirca, . . . dixit, Ecce mater Mea et fratres Mei; {5}quisque namque fecerit voluntatem Dei, hic frater Meus, et soror Mea, et mater Mea, Marc. iii 33-35, Matth. xii 49, Luc. viii 21. @1 the maidservants' children were considered to be children also of the mistress$ @2 at$ @3 Ipse etiam Dominus vocat ipsa vera et inde bona fratres$ @4 i quatenus in correspondentia$ @5quisquis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church