Arcana Coelestia (Elliott) n. 5402

Previous Number Next Number See English 

5402. `Quod esset annona in Aegypto': quod significet animum comparandi sibi vera per scientifica quae `Aegyptus', constat ex significatione `annonae' quod sint vera Ecclesiae, seu vera quae fidei; quod `abundantia annonae' sit multiplicatio veri, videatur n. 5276, 5280, 5292; et ex significatione `Aegypti' quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; et quod in genuino sensu sint scientifica Ecclesiae, videatur n. 4749, 4964, 4966; quod significetur animus comparandi sibi illa {1}, involvitur, ut patet, a mox sequentibus. Per scientifica quae Ecclesiae, quae hic sunt `Aegyptus', intelliguntur omnes cognitiones veri et boni antequam conjunctae sunt cum interiore homine, seu per interiorem hominem cum caelo, ac ita per caelum cum Domino; doctrinalia Ecclesiae (m)et ejus ritualia, ut et cognitiones quid et quomodo haec repraesentant spiritualia, ac similia,(n) non sunt nisi quam {2} scientifica antequam homo ex Verbo viderit num vera sint, [2]et inde {3}appropriavit illa sibi. Sunt binae viae comparandi vera quae sunt fidei, nempe per doctrinalia, et per Verbum; cum homo solum comparat illa sibi per doctrinalia, tunc fidem habet illis qui ex Verbo illa concluserunt, ac apud se confirmat quod vera sint quia alii sic dixerunt, ita non credit illa ex sua {4} sed ex aliorum fide; at cum comparat sibi illa ex Verbo, et inde apud se confirmat quod vera sint, tunc credit illa quia ex Divino sunt, ita ex fide a Divino. Unusquisque qui intra Ecclesiam est, primum comparat sibi vera quae fidei ex doctrinalibus, et quoque inde comparare debet, quia nondum tali judicio pollet ut ipse videre illa ex Verbo queat, sed tunc vera illa non aliud ei sunt quam scientifica; at cum ex suomet judicio intueri illa potest, si tunc non consulit Verbum fine ut inde videat num vera sint, manent apud illum ut scientifica; at si tunc consulit Verbum ex affectione et fine sciendi vera, et cum (t)invenerit illa', {5} tunc comparat sibi illa quae fidei sunt ex genuino fonte, et tunc a Divino ei appropriantur; haec et similia sunt de quibus in sensu interno hic agitur, `Aegyptus' enim sunt illa scientifica, `Josephus' est verum a Divino, ita verum e Verbo. @1 i ibi$ @2 i talia$ @3 appropriaverit$ @4 i fide$ @5 i doctrinalibus vel conformia vel non confirma, postmodum confirmat illa apud se$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church