540. Fere omnes qui in alteram vitam veniunt, ignorant quid beatitudo et felicitas caelestis, quia quid et quale gaudium internum nesciunt; solum ex laetitiis et gaudiis corporeis et mundanis perceptionem capiunt; quare quod ignorant, nihil esse putant; eum tamen gaudia corporea et mundana sunt nihili et spurci respective; ideo probi qui non sciunt quid gaudium caeleste, ut sciant et cognoscant, feruntur primum ad paradisiaca, quae omnem imaginationis ideam excedunt, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; tunc arbitrati venisse in paradisum caelestem; sed docentur quod id non sit felicitas vere caelestis, quare datur iis cognoscere status interiores gaudii ad intimum eorum perceptibiles; dein auferantur in statum pacis, usque ad intimum eorum, fatentes tunc quod nihil ejus usquam expressibile sit nec cogitabile: denique in statum innocentiae, etiam usque ad sensum eorum intimum: inde nosse iis datur quid vere bonum spirituale et caeleste.