5392. Quinam sunt qui Intestinorum provinciam in Maximo Homine constituunt, constare aliquatenus potest ab illis qui ventriculum referunt, nam intestina continuantur ventriculo, et munia ventriculi ibi crescunt et exacerbantur usque ad intestina ultima, quae sunt colon et rectum; quapropter qui in his sunt, prope sunt ad inferna quae excrementitia vocantur. In regione ventriculi et intestinorum sunt illi qui in inferiore {1} terra; qui quia secum e mundo traxerunt immunda quae inhaerent cogitationibus et affectionibus eorum, eapropter tenentur ibi ad aliquod tempus, usque dum talia abstersa sunt, hoc est, ad latus conjecta; his itaque ad latus conjectis {2}, ad caelum elevari possunt; qui ibi sunt, nondum sunt in Maximo Homine, sunt enim sicut alimenta in ventriculum demissa, quae non nisi quam cum defaecata sunt, in sanguinem, ita in corpus intromittuntur; qui terrestrioribus faecibus inquinati sunt, illi sunt sub illis in regione intestinorum, at ipsa excrementa quae exonerantur {3}, correspondent infernis quae inferna excrementitia vocantur.
@1 inferiorum I$ @2 enim abstersis$ @3 excernuntur$