5384. Modi quibus illi qui renum, ureterum, et vesicae provinciam in Maximo Homine constituunt, castigant, sunt quoque varii, utplurimum amovent jucunda et laeta, ac inducunt injucunda et tristia; per hanc cupiditatem communicant spiritus illi cum infernis, at per justitiam causae quam inquirunt antequam castigant, communicant cum caelo, quapropter tenentur in illa provincia.