5380. Notum est quod secretiones et excretiones sint, et illae in serie, a renibus usque in vesicam; in primo seriei sunt renes, in medio ejus ureteres,et in ultimo vesica; illi qui in Maximo Homine provincias illas constituunt, {1} similiter sunt in serie, et tametsi unius generis sunt, usque sicut species illius generis differunt; {2} loquuntur voce rauca sicut bifida, et inferre se cupiunt in corpus {3}, verum est modo conatus; situs eorum respective ad humanum corpus est talis: qui renes referunt, a latere sinistro proxime ad corpus sunt sub ulna; qui ureteres, sunt versus sinistrum abinde a corpore longius; qui vesicam adhuc longius, formant simul a latere sinistro versus anteriora paene parabolam, nam sic se projiciunt versus anteriora a sinistris, ita satis longo tractu; haec via communis una est versus inferna, altera est per intestina, nam terminatur utrobivis in infernis; correspondent (t)enim illi qui in infernis talibus quae excernuntur per intestina et per vesicam {4}; falsa enim et mala in quibus sunt, non sunt, nisi quam lotium {5} et excrementa in sensu spirituali. @1 before illi$ @2 qui mediam secretionem referunt, sunt, infra ulnam prope ad latus$ @3 intus$ @4 sunt excrementa, sicca quae intestinorum, et liquida quae vesicae, quibus etiam correspondent, nempe falsa ibi excrementis liquidis seu urinis, et mala excrementis siccis, in talibus etiam degere sibi videatur quia talia in altera vita amant, et illa amant quia correspondent, nam quae correspondent etiam concordant sicut id quod in effectu est ex causa, inde$ @5 faeces$