Arcana Coelestia (Elliott) n. 5378

Previous Number Next Number See English 

5378. Spiritus quidam ad me venerunt, at erant taciti, postea tamen locuti sunt, sed non ut plures, verum omnes ut unus; appercepi ex sermone eorum quod tales essent ut omnia scire vellent, et omnia cuperent explicare, ac ita se confirmare {1} quod ita sit; modesti erant et dicebant quod nihil agant ex se sed ab aliis, tametsi appareat quod {2} sit (c)ex iis: infestabantur tunc ab aliis; dicebatur quod ab illis qui renum, ureterum, et vesicae provinciam constituunt, sed modeste illis respondebant, at usque illi hos infestabant et lacessebant, talis enim natura est renalibus; quapropter quia nihil per modestiam potuerunt adversus illos obtinere, ad tale quod indoli eorum conforme erat, confugiebant, nempe ad amplificandum se, et sic ad terrificandum; inde {3} visi magni fieri, sed modo sicut unus qui ita tumescebat corpore, ut sicut Atlas videretur attingere caelum; hasta apparebat {4} in manu at usque praeter quod terrificaret, nihil damni inferre volebat; inde renales aufugiebant; apparebat tunc quidam qui fugientes insecutus, et alius qui inter pedes magni istius ab anteriore pervolabat; et quoque magnus ille visus habere calceamenta lignea quae projecit versus renales. [2] Dicebatur mihi ab angelis quod spiritus illi modesti qui se magnifaciebant, essent qui Peritonaeum referunt; est peritonaeum membrana communis quae circumcingit et includit viscera omnia abdominis, sicut pleura viscera omnia thoracis; et quia illa tam extensa est, et respective magna, et quoque tumescibilis, ideo licet illis cum ab aliis infestantur, ita magnum ad apparentiam se sistere, et simul tunc terrorem incutere, cumprimis erga illos qui provinciam renum, ureterum et vesicae constituunt; haec enim viscera seu vasa in duplicatura peritonaei jacent, et ab eo coercentur; per calceamenta lignea repraesentabantur infima naturalia qualia sunt quae renes, ureteres et vesica absorbent et deferunt; quod calcei sint infima naturalia, videatur n. 259, 4938-4952; quod dicerent se nihil ex se agere sed ab aliis, in hoc quoque referebant peritonaeum, quod etiam tale est.

@1 confirmarent$ @2 quasi$ @3 ideo$ @4 erat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church