Arcana Coelestia (Elliott) n. 5376

Previous Number Next Number See English 

5376. `Quia invaluit fames in omni terra': quod significet quod ubivis praeter ibi desolatio in naturali, constat a significatione `famis' quod sit desolatio, de qua prius; et a significatione `terrae' quod sit naturale, de qua etiam prius; quod ubivis praeter ibi, nempe in scientificis {1} ubi caeleste spiritualis, sequitur ab illis quae praecedunt. Quomodo se habet cum desolatione naturalis, seu cum privatione veri ibi, prius dictum est; at quia de illa re in sequentibus adhuc agitur, iterum dicendum est: homo qui intra Ecclesiam natus est, a prima pueritia discit ex Verbo et ex doctrinalibus Ecclesiae, quid serum fidei, etiam quid bonum charitatis; sed cum adolescit aetate, incipit ille vera fidei quae didicerat, vel apud se confirmare, vel apud se negare, proprio enim visu tunc illa intuetur, per quod facit ut vera illa vel sibi approprientur, vel rejiciantur; nihil enim appropriari alicui potest, quod non ex propria intuitione agnoscitur, hoc est, quod quis ex se, non ex alio, scit quod ita sit; vera itaque quae a pueritia hauserat, non penitius in vitam ejus intrare potuerunt, quam ad primum introitum, a quo admitti interius possunt, vel quoque projici foras; [2] apud illos qui regenerantur, hoc est, quos Dominus praevidet quod regenerari se patiantur, vera illa {2} valde multiplicantur,nam sunt in affectione sciendi vera, at cum propius accedunt ad ipsum actum regenerationis, quasi deprivantur illis veris, nam introrsum trahuntur, et tunc apparet homo in desolatione at usque vera illa successive remittuntur in naturale {3}, et ibi conjunguntur bono, cum regeneratur homo; sed {4} apud illos qui non regenerantur, hoc est, quos Dominus praevidet quod regenerari se non patiantur, vera quidem multiplicari solent, nam sunt in affectione sciendi talia {5} propter famam, honorem et lucrum; at cum procedunt aetate ac vera illa proprio visui submittunt, tunc illa vel non credunt, vel negant, vel in falsa vertunt; ita vera apud hos non interius trahuntur sed foras projiciuntur,at usque remanent in memoria ob fines in mundo, absque vita; hic status etiam in Verbo dicitur desolatio, seu vastatio, sed differt a priore quod desolatio prioris status sit apparens, at desolatio hujus status sit absoluta; in priore enim statu homo non privatur veris, at in hoc statu prorsus illis privatur; de desolatione prioris status in sensu interno actum est in hoc capite, et agitur adhuc in sequente, et est quae significatur per `famem septem annorum'; [3] de eadem hac desolatione agitur pluries alibi in Verbo, ut apud Esaiam, Excitare, excitare, {6} Hierosolyma, quae bibisti e manu Jehovae calicem irae Ipsius;... duo obvenerunt tibi, quis condolet tibi? vastitas et confractio, fames et gladius, quis ut consoler te? filii tui defecerunt, jacuerunt in capite omnium platearum;... propterea audi, age hoc, afflicta, et ebria sed non a vino;... ecce sumpsi e manu tua calicem trepidationis, feces calicis excandescentiae Meae, non addes bibere eum amplius, sed ponam illum in manu contristantium te, li 17 ad fin.;

describitur hic status desolationis in quo homo Ecclesiae qui fit Ecclesia, seu qui regeneratur; desolatio illa vocatur `vastitas, confractio, fames, gladius', tum `calix irae et excandescentiae Jehovae, calix trepidationis'; vera quibus tunc privatur, sunt `filii qui deficiunt et jacent in capite omnium platearum'; quod `filii' sint vera, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373; `plateae' quod sint ,ubi vera, n. 2336; inde `jacere in capite omnium platearum' est {7} quod vera appareant dispersa; quod desolatio apparens sit, et per illam, sicut per tentationes, regeneratio, patet, nam dicitur quod `non amplius bibet' sed quod `ponet calicem in manu contristantium (x)illorum: [4] apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Propterea quod devastant et absorbent vos a circuitu, ut sitis vos hereditas reliquiis gentium,... ideo montes Israelis, audite verbum Domini Jehovih; sic dixit Dominus Jehovih montibus et collibus, rivis et vallibus, et vastitatibus desolatis, et urbibus desertis, quae factae sunt in praedam, et in subsannationem reliquiis gentium quae in circuitu; ... Ego in zelo Meo, et in excandescentia Mea locutus sum, propter ignominiam gentium tulistis,... si non gentes quae vobis a circuitu, hae ignominiam suam portabunt; vos autem montes Israelis, dabitis ramum vestrum, et fructum vestrum feretis populo Meo Israeli; nam... ecce Ego apud vos, et respiciam ad vos, ut excolamini et conseramini; tum multiplicabo super vobis hominem, universam domum Israelis; et habitabuntur urbes, et vastitates aedificabuntur;... habitare faciam vos juxta antiquitates vestras, et bonum faciam prae initiis vestris, xxxvi [3,] 4-12;

hic quoque agitur de desolatione quae praecedit regenerationem; desolatio significatur per `vastitates desolatas et urbes desertas, quae factae in praedam et in subsannationem', at regeneratio per `dare ramum et ferre fructum, respicere ad illos ut excolantur et conserantur, ut multiplicetur homo, habitentur urbes, et aedificentur vastitates', perque `habitare facere juxta antiquitates, et bonum facere prae initiis'; [5] qualiter se habet cum desolatione, ex illis qui in desolatione sunt in altera vita, patet; qui in desolatione sunt ibi, a malis spiritibus et geniis vexantur, infundunt enim hi persuasiones mali et falsi usque paene ut inundentur; inde vera non apparent, at sicut tempus desolationis finitur, ita illustrantur a luce e caelo, (c)ac ita mali spiritus et genii abiguntur quisque in infernum suum, ubi luunt poenas; haec sunt quae significantur per `quod urbes factae in praedam et in subsannationem reliquiis gentium quae in circuitu', et quod gentes quae a circuitu ignominiam suam portabunt'; et supra apud Esaiam per quod `calix ponetur in manu contristantium', et quoque alibi {8} apud Esaiam, quod `vastans vastabitur', xxxiii 1 {9}: et apud Jeremiam, Visitabo super vastatores {10}, et ponam eos in desolationes saeculi, xxv 12 {11}:

apud Esaiam, Festinabunt filios tuos destructores tui, et vastatores tui a te abibunt; tolle circumcirca oculos tuos, et vide, omnes congregantur, veniunt tibi,... nam quod ad vastationes tuas et desolationes tuas, et terram destructionis tuae, angustior eris quam {12} pro habitatore, procul aberunt absorptores tui, xlix 17-19;

[6] ibi etiam et in toto illo capite agitur de desolatione eorum qui regenerantur, deque regeneratione et fructificatione post desolationem,et tandem de punitione illorum qui oppresserunt, vers. (t)26 ibi: apud eundem, Vae vastanti cum [non] vastatus,... quando absolveris vastare, vastaberis, xxxiii 1;

ibi quod puniantur qui vastant {13}, ut supra: apud eundem, Commorentur in te expulsi Mei; Moabe, esto latibulum illis coram vastatore, nam cessavit oppressor, finita est vastatio, xvi 13 [A.V.4]:

apud eundem, Propinquus est dies Jehovae, sicut vastatio a Shaddai veniet, xiii 6;

`vastatio a Shaddai' pro vastatione in tentationibus; quod Deus quoad tentationes antiquis (t) dictus sit Shaddai, videatur n. 1992, 3667, 4572: [7] apud eundem, Tunc non sitient, in vastitatibus ducet eos, aquas e petra effluere faciet illis, et findet petram ut effluant aquae, xlviii 21;

de statu post desolationem: apud eundem, Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates ejus, adeo ut ponat desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae; laetitia et gaudium invenietur in ea, confessio et vox cantus, li 3;

similiter, nam ut supra dictum, desolatio {14} est propter finem ut homo regeneretur {15}, hoc est, ut separatis malis et falsis {16} conjungantur vera bonis, et bona veris; homo regeneratus quoad bonum est qui comparatur Edeni, et quoad vera horto Jehovae: (m)apud Davidem, Jehovah fecit ascendere me e fovea devastationis, e caeno luti, et constituit super petra pedes meos, Ps. xl 3 [A. V. 2].(n) [8] Vastatio ac desolatio hominis Ecclesiae seu Ecclesiae apud hominem, repraesentata fuit per captivitatem populi Judaici in Babele, et Ecclesiae exsuscitatio per reditionem ex captivitate illa, de qua apud Jeremiam passim, cumprimis xxxii 37 ad fin.; desolatio enim est captivitas, tunc enim tenetur homo quasi vinctus, quapropter etiam per vinctos, in carcere, {17} in fovea, significantur illi qui in desolatione sunt, videatur n. 4728, 4744, 5037, 5038, 5085, 5096. [9] De statu desolationis et vastationis apud illos qui non regenerantur, etiam passim agitur in Verbo, in hoc statu sunt qui vera prorsus negant, vel in falsa vertunt; hic status est Ecclesiae circa finem, cum amplius non fides nec charitas: apud Esaiam, (m)Notum faciam vobis id quod Ego facturus vineae Meae, removendo sepem ejus, ut sit ad depascendum, perrumpendo maceriem ejus, ut sit in conculcationem, ponam deinde in desolationem, non putabitur, nec {18} sarrietur, ut ascendat vepris et virgultum, immo nubibus praecipiam ut non faciant pluere super illam pluviam, v 5-7: (n) (s)apud eundem, Dic populo huic, Audite audiendo, sed non intelligite, et videte videndo, sed non cognoscite; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat, et convertatur, ut sanetur sibi; tum dixi, Quousque Domine? Qui dixit, Usque dum devastabuntur urbes, ut sint sine habitatore, et domus ut non sit in iis (homo), et terra redigatur in solitudinem, removebit hominem; et multiplicabitur deserta in medio terrae, vix amplius in ea pars decima, et tamen erit ad exterminandum, vi 9 ad fin.(s):

[10] apud eundem, Reliquiae revertentur, reliquiae Jacobi ad Deum potentem,... nam consummatio definita, inundata justitia, nam consummationem et definitionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra, x 21-23:

apud eundem, Jehovah evacuans terram, et exinaniens illam, et evertet facies ejus;... evacuando evacuabitur terra,... lugebit, confundetur terra habitabilis, languescet et confundetur orbis, maledictio comedet terram,... lugebit mustum, languescet vitis,... reliquum in urbe vastitas, usque ad devastationem confundetur porta,... confringendo confracta est terra, disrumpendo disrupta est terra, commovendo commota est terra, titubando titubat terra sicut ebrius, xxiv 1 ad fin.:

apud eundem, Devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam,... luget, languescit terra; erubuit Libanus, emarcuit, factus est Sharon sicut desertum, xxxiii 8,9:

apud eundem, Desolabo et absorbebo simul, vastabo montes et colles, et omnem herbam eorum arefaciam, xlii 14, 15:

[11] apud Jeremiam, Devotioni dabo omnes gentes circumcirca, et ponam eas in desolationem, et in derisionem, et in vastitates saeculi, et abrogabo ex illis vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum et lucem lucernae, ut sit tota terra in desolationem et devastationem:... fiet {19} cum impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babelis, et super gentem hanc... iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponam eum in desolationes saeculi, xxv 9-12 seq.:

apud eundem, In desolationem, in opprobrium, in vastationem, et in maledictionem, futura est Bozrah, et omnes urbes ejus futurae in vastitates saeculi. {20} Erit Edomus in desolationem, omnis qui transibit praeter eam, obstupescet, et sibilabit super omnibus plagis ejus, xlix 13-18:

apud Ezechielem, Sic dixit Dominus habitatoribus Hierosolymae super terra Israelis, Panem suum cum sollicitudine comedent, et aquas suas cum stupore bibent, ut devastetur terra ejus a plenitudine sua, propter violentiam omnium habitatorum in illa, urbes habitatae devastabuntur, et terra desolabitur, iii 19, 20:

[12] apud eundem, Cum dedero te urbem desolatam, sicut urbes quae non habitantur, cum ascendere fecero contra te abyssum, obtexerint te aquae multae, et fecero descendere te cum descendentibus foveam, ad populum saeculi, et habitare fecero te in terra inferiorum, in desolationem ab aeterno cum descendentibus foveam, xxvi 18-22;

ubi de Tyro: apud Joelem, Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis,... ante eum comedit ignis, et post eum inflammat flamma, sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum desertum vastitatis, ii 2, 3:

apud Zephaniam, Propinquus est dies Jehovae,... dies excandescentiae dies hic, dies angustiae et coarctationis, dies vastitatis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obnubilationis,... igne zeli Jehovae comedetur tota terra, quia consummationem et quidem festinatam faciam cum omnibus habitatoribus terrae, i 14 ad fin.:

apud Matthaeum, Cum videritis abominationem desolationis praedictam a Daniele propheta, stantem in loco sancto, tunc qui in Judaea fugiant in montes, xxiv (x)15, Marc. xiii 14, Dan. ix 27, xii 10-12. Ex his constat quod `desolatio' sit privatio veri apparens apud illos qui regenerantur, at absoluta apud illos qui non regenerantur.

@1 after spiritualis$ @2 i primum$ @3 illa vera before in naturale$ @4 at$ @5 vera$ @6 i surge$ @7 pro$ @8 infra$ @9 before quod$ @10 eos$ @11 after Jeremiam$ @12 quae A I$ @13 de illis qui vastant, quod punientur$ @14 i apud illos$ @15 regenerentur A, homo regeneratur I$ @16 apud illos in naturali$ @17 i aut$ @18 neque$ @19 i enim$ @20 i famam audivi a cum Jehovah, et legatum inter gentes missum, Congregamini, et venite contra illam, ac surgite ad bellum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church