Arcana Coelestia (Elliott) n. 537

Previous Number Next Number See English 

537. Continuatio de Caelo et Gaudio caelesti

QUIDAM spiritus se applicuit lateri meo sinistro, quaerens num scirem quomodo intrare posset in caelum, cui respondere datum quod admitti in caelum sit solius Domini, Qui solus novit qualis est. Tales sunt perplures qui e mundo veniunt, quod nihil aliud quaerant quam ut veniant in caelum, nescientes prorsus quid caelum, et quid gaudium caeleste; quod caelum sit amor mutuus, et quod gaudium caeleste sit gaudium inde; quare qui nesciunt, informantur primum quid caelum, et quid gaudium caeleste, etiam per vivam experientiam. Sicut quidam spiritus recens quoque e mundo qui similiter cupiebat caelum, ut perciperet quale caelum, interiora ejus aperiebantur ut aliquid de caelesti gaudio sentiret, quo sentito incepit lamentari et torqueri, supplicans ut liberaretur, vivere se prae anxietate non posse dicens; quare clausa sunt interiora ejus versus caelum, et sic restitutus. Inde constare potest quali conscientiae morsu et quali anxietate torquentur illi qui modo parumper admittuntur, dum non tales sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church